[Karta uenditionis et firmitudinis]
Cartulário:
- S. Vicente
Outorgante:
- Particular
Na margem: da casa de...
In Christi nomine. Hec est karta uenditonis et firmitudinis quam iussimus facere ego, Petrus ..., et uxor mea, Maria Pelagii, uobis, domno Pelagio, priori Sancti Vincentii, et fratribus ... soribus uestris de una nostra casa quam habemus in ciuitate Vlixbone in colla ... Et isti sunt termini eius: ad orientem, domus Iohannis Aluariz; ad occiden ... Petri Muniz; ad aquilonem, uestre domus; uersus affricum, decurrit Tagus. Vendimus et concedimus uobis ipsam casam, sicut superius prenotauimus, pro precio quod a uobis recepimus: duos uidelicet morabitinos, quia tantum nobis et uobis conplacuit, et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Habeatis igitur eam firmiter uos et successores uestri ab hac die usque in perpetuum. Si quis autem nostrorum uel aliorum sua temeritate hanc kartam corrumpere uoluerit non ei concedatur, sed, quantum demandauerit, tantum uobis in duplum componat dominoque terre aliud tantum. Et nos similiter si eam uobis in conciclio deuendicare non potuerimus uel auctorizare noluimus.
Facta karta mense Mai, Era M.a CC.a XIII.a. Nos, supra nominati, qui hanc kartam facere iussimus, coram idoneis testibus illam manibus propriis roboramus et hec sig + na facimus. Qui presentes fuerunt.
Maria Teresa Barbosa Acabado, “Inventário de compras do Real Mosteiro de S. Vicente de Fora: Cartulário do séc. XIII”, Arquivo de Bibliografia Portuguesa, Ano XIV (53-56), 1969, 36-108.