[Karta uenditionis et firmitudinis]
Cartulário:
- S. Vicente
Outorgante:
- Particular
Na margem: da vinha dAlvalade.
In Dei nomine. Hec est karta uenditionis et firmitudinis quam ego, Pelagius Petri, et uxor mea, Ousenda Didaci, uobis, dono Petro, presbitero, facere iussimus de nostra uinea, quam habemus in termino Vlixbone, prope Alualadi, in loco qui dicitur Benerfarzom. Istique sunt termini eius: coram aquilone, uia publica; oriente, de fratribus Sancti Vincentii; affrica uero de Martino Grande; occidente, que fuit de Iohanne Ramiri. Vendimus uobis eam pro pretio scilicet VIII morabitinos et medium quia nobis et uobis tantum complacuit, et de pretio in debitum nichil remansit. Habeatis eam firmiter et qui uobis semper placuerit. Si forte aliquis homo hanc kartam irrumpere uoluerit et nos in concilio deuendicare non potuerimus aut actorizae noluerimus, componamus uobis eam duplatam et quantum fuerit meliorata et iudicatum. Facta karta firmitudinis mense Maio, Sub Era M.a CC.a XX.a VII.a. Nos, supra nominati, qui hanc kartam facere iussimus, coram idoneis testibus roboramus et hec sig + + na facimus.
Qui presentes fuerunt:
Ioannes Fernandi, — Suerius Peceno, — Dominicus presbiter, — Iohannes Menendi, testes.
Iohannes, — Pelagius, — Suerius, testes.
Petrus scripsit.
Maria Teresa Barbosa Acabado, “Inventário de compras do Real Mosteiro de S. Vicente de Fora: Cartulário do séc. XIII”, Arquivo de Bibliografia Portuguesa, Ano XIV (53-56), 1969, 36-108.