[Karta uenditionis et firmitudinis]
Cartulário:
- S. Vicente
Outorgante:
- Particular
Na margem: da vinha d’Alualade.
In Christi nomine. Hec est karta uenditionis et firmitudinis quam iussimus facere ego, Martinus Grande, et uxor mea, Maria Dominici, tibi, Pelagio Zopo, de una nostra uinea quam habuimus in termino Vlixbone, in loco qui dicitur Alualadi, cuius isti sunt termini: ad orientem et aquilonem, uinea Sancto Vincentii et de hospitale Sancti Iohannis; contra aquilonem, uinea filiorum domni Menendi comitis et uinea Menendi Godini; uersus affricum, uinea filiorum Dominici Iohannis. Vendimus et concedimus tibi ipsam uineam pro pretio quod a te accepimus, scilicet LXV morabitinos, quia tantum nobis et tibi placuit, et de pretio apud te nichil remansit in debitum pro dare. Habeas tu igitur ipsam uineam firmiter et omnes posteritas tua siue successores tui ab hac die usque in perpetuum, sed si aliquis uenerit qui hanc kartam frangere uoluerit non ei concedatur, sed quantum inquisierit tantum in duplum tibi componat dominoque terre aliud tantum, et nos similiter si eam in concilio auctorizare uel deuendicare noluerimus aut non potuerimus.
Facta karta mense Augusti, Era M.a CC.a XXX.a VII.a. Nos, supra nominati, qui hanc kartam iussimus facere, coram bonis testibus eam firmiter roboramus et hec sig + + na facimus. Qui presentes fuerunt:
Petrus Sagado, — Petrus Pelagii de Alcamim, — Gonsaluo Cresconiz, testes.
Vermudus Godini mercator, — Galego de Palmela, testes.
Martinus Testa, — Saluador Feraz, — Iohannes Maurus, — Gonsaluus Caluus presbiter, — Joucelim diaconus, testes.
Didacus presbiter, — Reimudus presbiter, — Dominicus presbiter, affuit.
Dominicus notuit.
Maria Teresa Barbosa Acabado, “Inventário de compras do Real Mosteiro de S. Vicente de Fora: Cartulário do séc. XIII”, Arquivo de Bibliografia Portuguesa, Ano XIV (53-56), 1969, 36-108.