[Karta uenditionis et firmitudinis]
Cartulário:
- S. Vicente
Outorgante:
- Episcopal
Na margem: Alualade.
In Christi nominhe. Hec est karta uenditionis et firmitudinis quam iussi facere ego, Garsia, clericus Sancti Michaelis, uobis, Petro Ramiriz, de una nostra uinea quam habui in termino Vlixbone, in loco qui dicitur Alualadi. Et isti sunt termini eius: in oriente, uinea Martini Didaci; ad occidentem, uia publica; contra aquilonem, uinea monasterii Sancti Vincentii et uinea Pelagii Mauri; uersus affricum, uinea uestra, quam emistis de Thoma Petriz. Vendo et concedo uobis ipsam uineam cum suo egressu et regressu et cum quarta parte unius torcularis pro pretio quod a uobis accepi, scilicet XVI morabitinos et totidem denarios, quia tantum mihi et uobis bene complacuit, et de pretio apud uos nichil remansit in debitum pro dare. Habeatis uos igitur eam firmiter et omnes successores uestri ab hac die usque in perpetuum, et si aliquis homo uenerit, uel uenero, tam de meis propinquis quam de extraneis, qui hanc kartam frangere uoluerit, non ei concedatur, sed quantum inquisierit tantum uobis et monasterio in duplum componat dominoque terre aliud tantum. Et ego, similiter, si eam in concilio uobis deuendicare non potuero aut auctorizare noluero, componam uobis ipsam uineam duplatam et quantum fuerit meliorata et iudicatum.
Facta karta mense Nouembris, Era M.a CC.a XX.a III.a. Ego, supra nominatus, qui hanc kartam facere iussi, coram idoneis testibus illam propriis manibus roboro et hec sig + na facio. Qui preentes fuerunt:
Iohannes, — Petrus, — Gonsaluus, testes.
Suerius, — Fenandus, — Gonsaluus, testes.
Suerius scriptor notuit.
Maria Teresa Barbosa Acabado, “Inventário de compras do Real Mosteiro de S. Vicente de Fora: Cartulário do séc. XIII”, Arquivo de Bibliografia Portuguesa, Ano XIV (53-56), 1969, 36-108.