[Karta uenditionis et firmitudinis]
Cartulário:
- S. Vicente
Outorgante:
- Particular
Na margem: em Benefarzom.
In Christi nomine. Hec est karta uenditionis et firmitudinis quam ego, Petrus presbiter, cognomine de Leborino, iussi facere Pelagio, priori monasterii Beati Vincentii Vlixbone, et fratribus et successoribus suis de una mea uinea quam habui in termino Vlixbone, in loco qui dicitur Benafarzom, cuius isti sunt termini: in oriente, uia publica; ad occidentem, uinea hospitale Sancti Iohannis et uinea de Iohaneth; contra affricum, uinea Sancti Vincentii et uinea de Martino Grande; uersus aquilonem, uia publica. Vendo et concedo uobis ipsam uineam iure hereditario sic terminatam pro XXX morabitinos, quia tantum nobis placuit, et de pretio apud uos nichil remansit in debitum pro dare. Habeatis uos igitur et successores uestri ipsam uineam firmiter et faciatis de ea quicquid uolueritis ab hac die in antea, sed si quis hoc factum meum frangere uoluerit, tam de meis propinquis quam de extraneis, sit maledictus et excommunicatus et cum Iuda in inferno dimersus nisi se emendauerit, et super quantum inquisierit tantum in duplum componat predicto monasterio et meliorationem dominoque terre aliud tantum. Et ego similiter, si eam in concilio uobis uendicare noluero aut non potuero, in duplum componam et meliorationem dominoque terre aliud tantum.
Facta karta uenditionis et firmitudinis mense Ianuarii, Era M.a CC. a XXX. a VII.a. Ego, super nominatus, qui hanc kartam facere iussi coram bonis testibus eam roboro et hoc sig + num facio. Qui presentes fuerunt:
Rodericus Alganame, Petrus Gago, Petrus Boo, testes, — Petrus Pelagii Crespo, presbiter, Iohannes Pelagii, subdiaconus, Alfonsus Goncaluiz [sic], Vincentiius Stephani, testes, — Iohannes Alganame, Martinus Goncaluiz [sic], Dom Ero, Martinus Gabarre, testes.
Gometius presbiter notuit.
Maria Teresa Barbosa Acabado, “Inventário de compras do Real Mosteiro de S. Vicente de Fora: Cartulário do séc. XIII”, Arquivo de Bibliografia Portuguesa, Ano XIV (53-56), 1969, 36-108.