[Karta uenditionis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0010
Fólio: 
3v
Data do documento
Ano: 
1185
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

O original encontra-se na T. T. — C. R. S. Vicente M. 1, Doc. 3.

[I]n Christi nomine. Hec est karta uenditionis et firmitudinis quam ego, Auroana Petri, una cum filiabus meis, Auroana Iohannis et Maria Iohannis, et ego, Iusta Petri, cum filiis et filiabus meis, Petrus Vermudi et Didacus Vermudi et Fernandus Vermudi et Orraka Vermudi et Anna Vermudi, iusimus facere domno Pelagio, priori monasterii Sancti Vincentii, et fratribus ibi commorantibus et successoribus eius de uno nostro campo quam habuimus in almidina Vlixbone, in collatione Sancti Georgii, cuius isti sunt termini: in oriente, domus Martini Menendi; ad occidentem, uestra casa; contra aquilonem, uestra casa; uersus affricum, domus de filiabus Marie Iohannis. Vendimus et concedimus ipsum campum uobis et successoribus uestris pro precio quod de uobis accepimus, scilicet XX morabitinos, quia tantum nobis et uobis complacuit, et de precio apud uos nichil remansit in debitum pro dare. Habeatis uos igitur ipsum capum [sic] et uestri successores ab hac usque in perpetuum, sed, si aliquis homo uenerit, tam de nostris propinquis quam de extraneis, qui hanc kartam irrumpere uoluerit, quantum inquisierit tantum in duplum componat dominoque terre aliud tantum et iudicatum, et insuper reddat monasterio D solidos.
Facta karta mense Aprilis, Era M.a CC.a XX.a III.a. Nos uero, supra nominate, cum filiis et filiabus nostris, que hanc kartam facere iussimus, coram bonis testibus eam roboramus et hec sig + + + + na facimus. Qui presentes fuerunt:
Fernandus testis, Petrus testis, Martinus testis, Iohannes testis, Pelagius testis, Gonsaluus testis.
Gometius diaconus scripsit.

Bibliografia: 

Maria Teresa Barbosa Acabado, “Inventário de compras do Real Mosteiro de S. Vicente de Fora: Cartulário do séc. XIII”, Arquivo de Bibliografia Portuguesa, Ano XIV (53-56), 1969, 36-108.