Karta Iohannis Iohannis in Galafura
Cartulário:
- Tarouca
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego, Iohannes Iohannis, cum uxore mea et cum filiis nostris et cum domno meo, Alfonso Roderici, uendimus illam hereditatem quam habemus in Galafura quomodo diuidit cum filiis Petri Rubio in alia parte cum Souto de Veando, domno Martino abbati Sancti Iohannis de Tarauca et conuentui eiusdem pro VII morabitinis, tantum enim pretii placuit nobis et uobis. Quicunque igitur tam de nostro genere quam extraneo contra hoc uenire uoluerit sit maledictus et predictis fratribus uel cui ipsi suam uocem dederint persoluat pena XX morabitinos, carta nichilominus in suo robore permanente.
Regnante rege Sancio in Portugalia, episcopo lamecense domno Pelagio. Domino terre domino Aprili.
Testes: Petrus Menendi, Fernandus Petri, frater Petrus et domnus Rodericus qui eam comparauimus.
Armando de Almeida Fernandes, Taraucae Monumenta Historica: Livro das Doações de Tarouca, Câmara Municipal de Tarouca, Braga, 1991.