Karta Hermigii Menendi de piscaria in Durio

Cartulário:

Nº Documento: 
0015
Fólio: 
2v
Data do documento
Ano: 
1170
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Cf. documento 30.

In Dei nomine. Ego domnus Ermigius Menendi et uxor mea domna Sancia Petri uobis domno Girardo abbati de Tarauca et fratribus uestris tam presentibus quam futuris facimus kartam uenditionis de piscaria quam uocatur Aderrenada(a) et est in flumine Dorli subtus uiliam que dicitur Beludi. Piscariam illam uendimus uobis cum terminis suis integre scilicet diuidit a sinistra parte cum Fontanello et cum diuidit a dextra parte cum illa de Ermigildo cum omni fructu cum omni calumpnia cum omni uoce libere uobis uendimus sicuti nos habemus. Insuper damus et concedimus uobis ut in ipsa uilla scilicet Beluda(b) quantum ad nos pertinet non intret maiordomus nec sayon nec aliquis homo ut uim aut iniuria aut aliquam calupniam faciat uobis. Nos uero recepimus a uobis in pretio CLX morabitinos tantum nobis et uobis placuit et de pretio apud nos nichil remansit pro dare. Habeatis igitur uos omnia ista integre et libere in dominio uestro in perpetuum. Sed et hoc concedimus uobis ut si aliquis de regia potestate ipsam piscariam uobis tollere uoluerit interim uillam de Seuer teneatis quousque ipsam piscariam aut quod pro ea dedistis integre habeatis. Et si aliquis homo tam de propinquis nostris quam de extraneis uenerit qui hoc factum nostrum irrumpere uoluerit sit maledictus et confusus et excomunicatus et cum Iuda traditore in inferno dampnatus. Insuper et pretium duplicet uobis et domino regi mille solidos et domino terre quingentos.
Facta karta uenditionis mense Aprilis, Era M.a CC.a VIII.a. Ego domnus Ermigius Menendi et uxor mea domna Sancia Petri hanc kartam nostris propriis manibus roboramus. Domino Alfonso nobilissimo rege Portugalie et domno Sancio rege eius filio concedentibus et propriis manibus confirmantibus.
Qui uiderunt et audierunt: Menendus ts., Pelagius ts., Petrus ts., Martinus, Suerius, Ioannes cf.
Gunsaluus monacus et sacerdos notuit.

Aparato: 

(a) Tanto pode ser «a de Renada» como «a Derrenada». — (b) Sic.

Bibliografia: 

Armando de Almeida Fernandes, Taraucae Monumenta Historica: Livro das Doações de Tarouca, Câmara Municipal de Tarouca, Braga, 1991.