Karta Dordie Egee de hereditate Sancti Saluatoris
Cartulário:
- Tarouca
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Dordia Egee tibi abbati Iohanni et omni conuentui Sancti Iohannis de Tarauca facio kartam uenditionis et firmitudinis de hereditate mea propria quam habeo in termino Sancti Saluatoris, quam habui ex parte patris et matris mee, scilicet I casale quod populauit Pelagius Tarapi(a), cum omnibus terminis suis et cum ingressibus et exitibus suis, tam in montibus quam in uallibus et in ruptis et cum omni profectu qui ad ipsum casale pertinet. Et hoc facio ut michi per singulos annos VII aureos persoluatis in uita mea in die scilicet Omnium Sanctorum, et post obitum meum liberam et integram remaneat ipsa hereditas Sancto Iohanni pro anima mea et parentum meorum. Si uero aliquis abbas uel aliquis ex parte uestra uenerit qui hoc scriptum complere uoluerit, ipsam hereditatem liberam et integram sicut eam inuenero accipiam.
Hoc plazum et scriptum fuit factum tempore domni Petri Petri.
Pro testes: Ysidorus, Petrus Egee, Iohannes Pelagii.
Facta karta VI kalendas Octobris, Era M.a CC.a XXX.a IIII.a.
Et istud facio ut post obitum meum persoluatis michi seruitium quare pro sorore uestra. Et ego sim semper uobis obediens.
(a) Ou Terapio? Ou Çarapi(o)?
Armando de Almeida Fernandes, Taraucae Monumenta Historica: Livro das Doações de Tarouca, Câmara Municipal de Tarouca, Braga, 1991.