Karta Suerli Egee de senara sue uinee et de hereditate de Varzenelas

Cartulário:

Nº Documento: 
0028
Fólio: 
3v
Data do documento
Ano: 
1232
Mês: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Notum sit tam presentibus quam futuris quod nos, Suerius Venege I, et coniux eius, Domna Maior Menendi, damos et concedimus abbatie Sancti Iohannis de Tarauca pro amore Dei et saluatione animarum nostrarum uineam senare mee quam tenet a ama, ut det inde annuatim medietatem totius fructus, et totam hereditatem quam habemus in Varzenas quicquid laboris uel utilitatis potuerit facere in Dorio uel in ripa eius, ut habeant et possideant semper in pace et sine omni impedimento. Quicunque autem tam ex parte nostra quam ex aliena contra hoc factom nostrum uenire presumpserit teneatur ad penam C morabitinorum predicte abbatie, karta nichilominus in suo robore permanente.
Facta carta Era M.a CC.a LXX.a, mense Iunio, apod abbatiam Sancti Iohannis de Tarauca, regnante rege Sancio in Portugalia, domno Aprili tenente Lamecum et alia castra, domino Pelagio lamecense episcopo.
Testes: Egidius prior, Alfonsus Martini, Martinus Castelli, Godinus Iohannis, Petrus Sancii, Gunsaluus Petri, Girardus, Martinus Pelagii, Iohannes Petri, Petrus Garsie monachi. Domnus Dominicus miles.
Gunsaluus monacus notuit.

Bibliografia: 

Armando de Almeida Fernandes, Taraucae Monumenta Historica: Livro das Doações de Tarouca, Câmara Municipal de Tarouca, Braga, 1991.